- ORYNGES Equi
- ORYNGES Equiapud Oppian. de Venatione l. 1. equi sunt varii, de quibus ita fcribit.Δοιὰ δ᾿ ἐπ᾿ Ω᾿ρύγγων τελέθει πολυανθέα κάλλη,Τοὶ μὲν γὰρ δειρὴν, καλλιτριχάτ᾿ ἐυρέα νῶταΓεγράφαται δολιχῇσιν ἐπίτριμα ταινίῃσι,Τίγριες οἷα θοοὶ, κραιπνοῦ Ζεφύροιο γενέθλη.Τοὶ δ᾿ ἂρ ἐυτροχάλοσι περίδρομα δαιδάλλονταιΣφραγῖσιν πυκινῇσιν, ὁμοίϊα πορδαλίεσσι.Duplicia vero Oryngum sunt florida genera.Alii namque collum et pulchris crinibus lata tergaInsigniti sunt, longis confertim vittis,Tigrides ut veloces, pernicis Zephyri soboles.Ast alii rotundis in orbem varianturSigillis densis, quomodo pardi.Ubi σφραγῖδας, signa vel sigilla vocat, notas pilis eorum impressas. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 7. et 8. ut et infra, ubi de voce Varius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.